- MAZARINUS Julius
- MAZARINUS Juliuse Siciliâ oriundus, propriâ industriâ ad purpuram et primi, ut vocant, in Gallia Ministri Status culmen emersit. Ingenio subtili, et morarum patiente, Rei publ. sic consuluit, ut suam rem non negligeret: Humanitate et rerum inprimis successu inclitus. Quamvis enim Galliam exul relinquere coactus est, A. C. 1652. Principes tamen vindices nactus, ipsam Reginam in partibus habuit, unde cum gloriâ dignitati redditus, pace inter Regem suum Hispanumque, nuptiisque auspicatissimis, Pacis pignore, A. C. 1660. conciliatis, paulo post obiit, die nempe 27. Febr. A. C. 1661. cuius mortem quam aegre Rex tulerit, testantur literae eius ad Hispaniae Regem datae, quas vide in Diar. Europ. Cont. V. p. 510. Eiusdem Testamentum, amplissimarum eius opum testem, habes ibid. p. 411. et seqq. De rebus eius gestis vide Ministerium Richelii et Mazarini.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.